Tob 11

1Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quae est in medio itinere contra Niniven, undecimo die. 2Dixitque Angelus: Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum. 3Si placet itaque tibi, praecedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum familiae, simul cum coniuge tua, et cum animalibus. 4Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphael ad Tobiam: Tolle tecum ex felle piscis: erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt. 5Anna autem sedebat secus viam, quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo. 6Et dum ex eodem loco specularetur adventum eius, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum: currensque nunciavit viro suo, dicens: Ecce venit filius tuus. 7Dixitque Raphael ad Tobiam: At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum: et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum. 8Statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis, quod portas tecum. scias enim quoniam mox aperientur oculi eius, et videbit pater tuus lumen caeli, et in aspectu tuo gaudebit. 9Tunc praecucurrit canis, qui simul fuerat in via: et quasi nuncius adveniens, blandimento suae caudae gaudebat. 10Et consurgens caecus pater eius, coepit offendens pedibus currere: et data manu puero, occurrit obviam filio suo. 11Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et coeperunt ambo flere prae gaudio. 12Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt. 13Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui. 14Et sustinuit quasi dimidiam fere horam: et coepit albugo ex oculis eius, quasi membrana ovi, egredi. 15Quam apprehendens Tobias traxit ab oculis eius, statimque visum recepit. 16Et glorificabant Deum, ipse videlicet, et uxor eius, et omnes qui sciebant eum. 17Dicebatque Tobias: Benedico te Domine Deus Israel, quia tu castigasti me, et tu salvasti me: et ecce ego video Tobiam filium meum. 18Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii eius, et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris: sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo: 19et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quae fecisset circa eum per hominem, qui eum duxerat. 20Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae, gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis quae circa illum ostenderat Deus. 21Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt.
Copyright information for VulgS